Le portique

Nihil novi sub sole !

Accueil > Éléments de langues latine et grecque > Langue latine > Héros et anti-héros romains > Légendes : Oedipe, Jason

Légendes : Oedipe, Jason

vendredi 17 février 2006, par Robin Delisle

Travaux à domicile ou en classe. Il s’agit de vérifier l’acquisition des deux premières déclinaisons, des adjectifs de la première classe et du présent de l’indicatif.

Les textes d’origine sont issus de l’oeuvre d’Hygin.

Oedipe

OEDIPUS

Postquam Oedipus Laii et Iocastes filius ad puberem aetatem pervenit, fortissimus praeter ceteros erat eique per invidiam aequales obiciebant eum subditum esse Polybo, eo quod Polybus tam clemens esset et ille impudens ; quod Oedipus sensit non falso sibi obici. Itaque Delphos est profectus sciscitatum de parentibus suis. Interim Laio in prodigiis ostendebatur mortem ei adesse de nati manu. Idem cum Delphos iret, obviam ei Oedipus venit, quem satellites cum viam regi dari iuberent, neglexit. Rex equos immisit et rota pedem eius oppressit ; Oedipus iratus inscius patrem suum de curru detraxit et occidit. Laio occiso Creon Menoecei filius regnum occupavit ; interim Sphinx Typhonis in Boeotiam est missa, quae agros Thebanorum vexabat ; ea regi Creonti simultatem constituit, si carmen, quod posuisset, aliquis interpretatus esset, se inde abire, si autem datum carmen non solvisset, eum se consumpturam dixit neque aliter de finibus excessuram. Rex re audita per Graeciam edixit, qui Sphingae carmen solvisset, regnum se et Iocasten sororem ei in coniugium daturum promisit. Cum plures regni cupidine venissent et a Sphinge essent consumpti, Oedipus Laii filius venit et carmen est interpretatus ; illa se praecipitavit. Oedipus regnum paternum et Iocasten matrem inscius accepit uxorem, ex qua procreavit Eteoclen et Polynicen, Antigonam et Ismenen. Interim Thebis sterilitas frugum et penuria incidit ob Oedipodis scelera, interrogatusque Tiresias, quid ita Thebae vexarentur, respondit, si quis ex draconteo genere superesset et pro patria interiisset, pestilentia liberaturum. Tum Menoeceus Iocastae pater se de muris praecipitavit. Dum haec Thebis geruntur, Corintho Polybus decedit, quo audito Oedipus moleste ferre coepit aestimans patrem suum obisse ; cui Periboea de eius suppositione palam fecit ; item Menoetes senex, qui eum exposuerat, ex pedum cicatricibus et talorum agnovit Lai filium esse. Oedipus re audita postquam vidit se tot scelera nefaria fecisse, ex veste matris fibulas detraxit et se luminibus privavit, regnumque filiis suis alternis annis tradidit et a Thebis Antigona filia duce profugit.

A partir de ce texte, les deux textes simplifiés qui suivent ont été obtenus.

Naissance d’Œdipe...

Laius Labdaci filius est. Laius unum filium habet. Quondam oraculum Pheobi rogat de filio suo . Phoebus Laio respondet : suus filius Laium interficiet. Itaque Iocasta Menoecei filia filium suum relinquit feris in silvis. Sed Periboa, regina , puerum expositum invenit. Polybus Periboae maritus est. Polybus et Periboa non pueros habet. Quia transjectos nervos habet, Oedipum puerum nominat.

La jeunesse d’Oedipe

Oedipus crescit et fortissimus juvenculorum fit. Ceteri juvenculi invidiosi sunt. Dicunt : « non es filius Polybi et Periboae. » Nec Oedipus loquelas falsas putat. Abiit ad Delphos et oraculum Phoebi rogat de parentibus. In Delphis, inquilini antistitiam dei Pythiam nominant. Pythia Oedipo respondet : Interficies patrem et matrem in matrimonium duces. Itaque Oedipus abiit longe ab Polybo et Periboa. Interim, Laius ad Delphos venit quia, quondam, somniavit de filio et leto suo ; cupit rogare iterum oraculum. Oedipus Laio et servis obviat. Laïus immittit equos, et equi Oedipum impellunt. Iratus Oedipus est. Non scit quis Laüs sit ; detrahit Laïum de essedo et patrem suum occidit.

Textes et vocabulaire

Oedipe

Jason

la Toison d’Or

Theophane Bisaltis filia formosissima uirgo. hanc cum plures proci peterent a patre, Neptunus sublatam transtulit in insulam Crumissam. quod cum proci eam scissent ibi morari, naue comparata Crumissam contendere coeperunt. Neptunus ut eos deciperet, Theophanen in ouem commutauit formosissimam, ipse autem in arietem, ciues autem Crumissenses in pecora. quo cum proci uenissent neque ullum hominem inuenirent, pecora mactare coeperunt atque ea uictu consumere. hoc Neptunus ut uidit, in pecora commutatos consumi, procos in lupos conuertit ; ipse autem ut erat aries cum Theophane concubuit, ex quo natus est aries chrysomallus qui Colchos Phrixum uexit, cuius pellem Aeeta in luco Martis habuit positam, quam Iason sustulit.

A partir de ce texte, les deux textes simplifiés qui suivent ont été obtenus.

Concurrence

Theophane formosissima puella est. Potentissimi domini filia est. Multi proci ducere puellam in matrimonium cupiunt . Neptunus vero puellam capit in insulamque ducit. Proci non possunt habere puellam a Neptuno amatam sed sciunt ubi puella est. Sine mora fortissimi procorum cybaeis insulam contendere tentant.

Métamorphoses

Neptunus in oviculam puellam commutat. Quoque inquilinos insulae in pecuarias commutat. Proci veniunt et nullos inquilinos in insula inveniunt. Mactant pecuarias consumuntque. Neptunus caedem pecuariarum videt. Procos in lupos convertit ; Neptunus aries fit, concubitque cum puella. Ex puella mutata in ovicula et deo existit chrysomallus. Phrixus, fillius Thebarum domini, chrysomallum recuperat et chrysomallus Phrixum in Colchos ducit . Phrixus Aeetae cuticulam chrysomalli dat. Cuticulam conditam in luco Aeeta, Medeae pater, tenet. Quondam, Jason pelliculam Colchis adimit.

Textes et vocabulaire

Toison d’or
Textes et vocabulaire