Le portique

Nihil novi sub sole !

Accueil > Éléments de langues latine et grecque > Langue latine > Premières révoltes

Premières révoltes

dimanche 29 janvier 2006, par Robin Delisle

Misère et surendettement...

Bellum Volscum imminebat, et ciuitas secum ipsa discors intestino odio inter patres plebemque flagrabat, maxime propter nexos ob aes alienum. Post tot saeva bella, plebeii in forum venerunt, ibique legatos legerunt quos ad patricios miserunt. Postquam patricii legatos acceperunt, senex quidam cum omnium malorum suorum insignibus se in forum proiecit. « Pro libertate et imperio Romae arma cepi, quia pulchram victoriam patriae meae dare cupiebam, sed cum militarem Bello Sabino, mea villa incensa fuit, direpta omnia, pecora abacta cta. Saevi Volsci et mali Sabini agros meos occupaverunt, diu manserunt, bona mea ceperunt. Propter tributum tempore iniquo aes alienum feci. Id cumulatum usuris primo me agro paterno auitoque exuit, deinde fortunis aliis, postremo uelut tabes peruenit ad corpus ; tutior plebis libertas est in bello quam in pace et inter hostis quam inter ciues. » Inde ostendit tergum foedum recentibus uestigiis uerberum. Non iam foro se tumultus continet, sed passim totam urbem peruadit

(texte transformé)

Texte avec vocabulaire

Premières révoltes