Le portique

Nihil novi sub sole !

Accueil > Édito > Plusieurs associations dénoncent les méfaits du pédagogisme exacerbé...en (...)

Plusieurs associations dénoncent les méfaits du pédagogisme exacerbé...en latin !

jeudi 21 septembre 2006

Communiqué de Sauver Les Lettres

Des échanges entre Espagne, France, Italie et Grande-Bretagne ont permis à
quelques associations de constater dans ces différents pays les mêmes dégâts
liés au pédagogisme, et de concocter cette année un petit manifeste destiné
aux députés européens.
Il s’agit d’un texte définissant les grandes orientations communes dans
lesquelles ces associations appellent à engager fermement l’école à venir.

Nous vous invitons à en prendre connaissance et à le signer.

Manifiesto europeo en defensa de la formación académica y la cultura
Manifeste européen en défense de l’instruction et de la culture
Manifesto europeo in difesa dell’ istruzione superiore e della cultura
European manifesto for education and culture

Version en latin :
Europaea pro institutione docendi et pro eruditione rogatio

Subscribentes praeceptores sicuti homines scientia et artibus versati
civesque pro doctrina ad discipulos docendos igitur pro artibus colendis in
Europaeo Coetu sollicitati
AD EUROPAEUM LEGIBUS FERENDIS PUBLICUM COETUM EXPONUNT
- I.- Necesse esse institutiones ad instructionem discipulorum deditae studere
in primis ad favendum quam maxime optimum gradum in artibus scientiaque
colendis omni populo, nec tantum conventum discipulorum certa aetate in
schola. Nam in animum discipulorum adhibendum esse cum studium suae cuique
laboris tum reverentiam praeceptoris favendae doctrinae causa. Opus esse
easdem institutiones animum vertere ad examinandas facultates quas
unusquisque dicipulus vere assecutus erit.
- II.- Nullo pacto esse perficiendam eam laborem sine firmissima a primo
initio doctrina. Item ad augendam cunctorum civium eruditionem necesse esset
affirmatio studiorum liberalium artium scientiaeque.
- III.- Non nullae nationes cogentes ad doctrinas docendi quae appellatae
iniure "novae paedagogiae" gratia et notionum velut "constructivismi" causa
institutae sunt celantes sub specie rerum novarum contemptionem, non solum
in fundamenta doctrinae, sed etiam in discipulos eisdem ademptos, nihil
aliud fecerunt sed infirmare fundamenta scientiae et artium traditionem.
- IV.- Idcirco discernendam esse doctrinam puerilis aetatis (quae ad
instrumenta docendi pertinet) ab iuvenilis aetatis doctrina (quae ad
scientiae et artium facultates intendit). Etenim decet Baccalaureatum iure
existimatum esse in omni Europaeo Coetu, naturam propriam, item
diuturnitatem necessariam habere, non tantum aditum Universitatis aut
Studiorum Variis Artibus Superioribus exercendis existimatum.
- V.- Confirmationem discipulorum facultatum in Europaei Coetus nationibus
deducendam esse singulatim a praeceptoribus et eisdem ipsis utentes
universalibus probationibus post iuvenilis aetatis doctrinam.
_Propterea subscribentes
ROGATIONEM CONSEQUENTEM AD EUROPAEUM LEGIBUS FERENDIS PUBLICUM COETUM
PROFERUNT
Europaeus Coetus nationes adeptas impellito
Ut propositiones praeceptorum, quibus vere disciplina docendi pertinet, in
optimam existimationem ducant in omni genere docendi et aetate. Minime eos
opprimant, saepe cum detrimento doctrinae libertatis, continua ludorum, qui
ad doctrinam non pertinent, paratione. Leges perferant necessarias ad
reverentiam eorum obtinendam.
Praeferant litterarum elementa velut sermo nativus atque mathematicorum
rationes ab primo initio doctrinae. Faveant praeterea disciplinam docendi
efficientem ad easdem rationes discendas et habentem sessiones sufficientes
ad eas ipsas docendas.
Provideant rationem studiorum scientiarum artiumque idoneam faventem
Europaeam doctrinam more maiorum et omnium consensu habentem, eruditionem
disertam, versute iudicantem adversus Ollisiponis doctrinae propositiones
quae vertunt doctrinam quasi ancillam et scientiam in extenuatas facultates.
Item provideant consensus Europaei gratia Baccalaureatum trium annorum
diuturnitate minima et iure existimatum consensu ab institutionibus
docentibus per strictam facultatum discipulorum probationem dempta scholarum
origine et continua probatione.
(In latinum vertit Jesús Quílez Bielsa.)


Voir en ligne : Pétition du Manifeste

Un message, un commentaire ?

modération a priori

Ce forum est modéré a priori : votre contribution n’apparaîtra qu’après avoir été validée par un administrateur du site.

Qui êtes-vous ?
Votre message

Pour créer des paragraphes, laissez simplement des lignes vides.